- COMMUNES
- COMMUNESdicti Imperatores et Principes, qui cum privatis ex aequo viverent: quam virtutem Graecos vocâsse κοινότητα, ex Xenophonte discimus. Ex aequo id vocat Plinius, l. 6. c. 25. ubi de Scythis, ad quos pertinebant Parthi; quod perperam interpretatus est, concorditer Solinus, p. 55. Ceterae enim nationes, quae Parthis parebant, nec rebellabant, concorditer cum his agebant, at non ex aequo, ut Scythas degere cum iis Plinius scribit, i. e. pari iure. Namque et Scythae liberi erant, nec Persarum dominationi obnoxii. Laudat inprimis hanc virtutem in Traiano suo Plinius in Praefat. Hist. Natural. Sciantque omnes, quam ex aequo tecum vivat Imperium, Triumphali et Censorio, sexiesque Consule et Tribunitiae potestatis participe, et quod his nobilius secisti, dum illud Patri pariter et Equestri ordini praestas Praefecto Praetorio eius, omniaque haec Rei publicae. Et nobis quidem, qualis in castrensi Centurio. Quasi diceret, ut sciant omnes, quam ex aequo vivat Imperium, id est, qui tibi subiecti sunt, quam pari iure tecum vivant, qui Triumphalis et Censorius, et sexies Consul et cetera. In Theodosio, Probus,Communis Cunctis hominem se regna tenereSed meminit: vincit hinc magis ille homines.In Attico C. Nepos, c. 3. Hîc autem (Athenis) sic se gerebat, ut communis infimis, par Principibus, haberetur etc. Popularitatem Ethici appellant etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1197. et infra Senus Communis. Coeterum colebant Athenienses inprimis ad modum sancte commune ius humanitatis, quô Civis Civi esset communis, ut Cicero ait. Unde Apuleius, Apolog. Athenienses, propter commune ius humanitatis etc. Vide quoque Sidonium, in Contione, l. 7. et ad eum Savaronis Notas. Quinam vero Communes Dii olim habiti, vide supra Aequi Dii: uti de Communibus Diebus infra voce Dies.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.